HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT X: De electione Matthiae

#Act. I#Matth. XXVI#Psal. CVIII#Act. IV#I Reg. X; I Par. XXIV

Et notum factum est hoc omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Haceldama. Quod est dictum eorum, dicunt quidam haec non fuisse verba Petri cum Judaeus esset, et ad Judaeos loqueretur, sed Lucae, qui Graece scripsit, et in Hebraeo nomen agri expressit, alii dicunt quod Latinus interpres hoc addidit, sed melius a Petro dictum accipitur, et continuatur ei quod dixerat: Notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille Haceldama lingua eorum, id est Jerosolymitarum, quia cum Petrus Galilaeus esset et eadem esset lingua Galilaeorum sicut Jerosolymitarum, tamen diversa erant linguae idiomata, unde Petro dictum est: Vere Galilaeus es, nam et loquela tua manifestum te facit, id est idioma linguae Galilaeorum: Scriptum est enim in libro Psalmorum, non est dictum in libris. Unde insultat Augustinus Hieronymo librum Psalmorum per quinque volumina distinguenti. Tunc enim dici debuit in quarto libro Psalmorum: Fiat habitatio eorum deserta, et non sit qui habitet in ea, de suis scilicet, et episcopatum ejus accipiat alter, id est alius, quia de multis discipulis 72 electus est Matthias, eique substitutus est. Vel ideo dictum est, quia Matthias fuit longe alter ab eo, quia vir sanctus, Judas vero nequam, vel alter duorum, quorum sortes missae sunt: Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregari in omni tempore, quo intravit, et exivit Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem, quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Quasi dicat: Quia mortuus est Judas, et sic prophetatum est, quia episcopatum ejus accipiet alter. Ergo oportet, ut aliquem ei substituamus qui testetur nobiscum resurrectionem ejus, quia dictum est nobis: Eritis mihi testes in Jerusalem, resurrectionis meae scilicet, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et quia testis non nisi de his quae vidit, vel audivit debet testimonium ferre, eligendus est de his viris, qui a baptismo Joannis postquam coepit Jesus facere et docere, usque in diem ascensionis, nobiscum fuerunt, et Domini miracula viderunt, et doctrinam audierunt. Et nota quod dictum est, ex his viris, non de sexu infirmiori, et ad hoc minus idoneo: Et statuerunt, illos duos aliis praeferentes, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam, de cujus laude subticetur, quia sufficit ei pro laude, quod in apostolum eligitur. Joseph vero commendatur, ne tanquam indignus respui videretur. Et habemus hic plane in glossa, quia iste Joseph, qui vocabatur Barsabas, fuit Barnabas, qui postea cum Paulo in apostolatum electus est. Sed non est huic opinioni adhaerendum, quia ex sequentibus evidens fiet hoc non constare. Iste namque Joseph fuit frater trium apostolorum filiorum Alphaei, nec fuit apostolus: Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui nosti corda omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus, accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. Et dederunt eis sortes. Et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim. Non est modo utendum sortibus, ut tradit Hieronymus pro hac auctoritate, quia privilegia paucorum non faciunt legem communem. Nondum tamen missus est Spiritus sanctus, necdum figurae legales penitus cessaverant. Ideo adhuc positae sunt sortes, sicut in Veteri Testamento saepe factum legitur. Nam Saul sorte electus est, Jonathas, et armiger ejus sortes jecerunt. David quoque sortes jecit quando 24 summos sacerdotes elegit. Si quis tamen compellitur ut sortibus apostolos imitetur, praemissa scilicet oratione ad Dominum. Facta est ergo electio Matthiae inter Ascensionem et Spiritus sancti missionem, sed qua die incertum est.